MGH Chronica Minora I (1892), pp.73-6.
IMPERANTE TIBERIO CAESARE PASSVS EST DOMINVS NOSTER IESVS CHRISTVS DVOBVS GEMINIS CONS. VIII KAL. APR. ET POST ASCENSVM EIVS BEATISSIMVS PETRVS EPISCOPATVM SVSCEPIT. EX QVO TEMPORE PER SVCCESSIONEM DISPOSITVM, QVIS EPISCOPVS QVOT ANNIS PREFVIT VEL QVO IMPERANTE.
Petrus ann XXV mens. uno d. VIIII. fuit temporibus Tiberii Caesaris et Gai et Tiberi Claudi et Neronis, a consul. Minuci et Longini usque Nerine et Vero. Passus autem cum Paulo die III kal. Iulias consul. ss. imperante Nerone
Linus ann XII m. IIII d. XII. fuit temporibus Neronis, a consulatu Saturnini et Scipionis usque Capitone et Rufo.
Clemens ann. VIIII m. XI d. XII. fuit temporibus Galbe et Vespasiavi, a cons. Tracali et Italici usque Vespasiano VI et Tito.
Cletus ann. VI m. duo dies. X. fuit temporibus Vespasiani et Titi et initia Domitiani, a cons. Vespasiano VIII et Domitiano V usque Domitiano VIIII et Rufo.
Anaclitus ann. XII m. X d. III. fuit temporibus Domitiani, a cons. Domitiano X et Sabino usque Domitiano XVII et Clemente.
Aristus annos XIII m. VII d. duos. fuit temporibus novissimis Domitiani et Nervae et Traiani, a cons. Valentis et Veri usque Gallo et Bradua.Alexander ann. VII m. II d. uno. fuit temporibus Traiani a cons. Palmae et Tulli usque Veliano et Vetere.
Sixtus ann. X m. III d. XXI. fuit temporibus Adriani a cons. Nigri et Aproniani usque Vero III et Ambibulo.
Telesforus annos XI m. III d. III. fuit temporibus Antonini Macrini a cons. Titiani et Gallicani usque Caesare et Balbino.
Higinus ann. XII m. III d. VI. fuit temporibus Veri . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . a cons. Gallicani et Veteris usque Presente et Rufino.
Pius ann. XX M. III M. XXI. fuit temporibus Antonini Pii, a cons. Clari et Severi usque duobus Augustis. sub huius episcopatu frater eius Ermes librum scripsit, in quo mandatum continetur, quae ei precepit angelus, cum venit ad illum in habitu pastoris.
Soter ann. IX . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . m. III d. II. fuit temporibus Antonini et Commodi, a cons. Veri et Hereniani usque Paterno et Bradua.
Victor ann. VIIII m. II d. X. fuit temporibus . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Antonini, a cons. Saturnini et Galli usque Presente et Extricato.
Calixtus ann. V m. II d. X. fuit temporibus Macrini et Eliogabali, a cons. Antonini et Adventi usque Antonino III et Alexandro.
Urbanus ann. VIII mens. XI d. XII. fuit temporibus Alexandri, a cons. Maximi et Eliani usque Agricola et Clementino.
Pontianus ann. V m. II d. VII. fuit temporibus Alexandri, a cons. Pompeiani et Peligniani. Eo tempore Pontianus episcopus et Yppolitus presbiter exoles sunt deportati in Sardinia in insula uocina Severo et Quintiano cons. in eadem insula discinctus est IIII kal. Octobr. et loco eius ordinatus est Antheros XI kal. Dec. cons. ss.
Antheros m. uno dies. X. Dormit III non. Ian. Maximo et Africano cons.
Fabius ann. XIIII m. I d. X. fuit temporibus Maximini et Cordiani et Filippi, a cons. Maximini et Africani usque Decio II et Grato. passus XII kal. Feb. hic regiones divisit diaconibus et mul|tas fabricas per cimiteria fieri iussit. post passionem eius Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus diaconus comprehensi sunt et in carcerem sunt missi. eo tempore supervenit Novatus ex Africa et separavit de ecclesia Novatianum et quosdam confessores, postquam Moises in carcere defunctus est, qui fuit ibi m. XI d. XI.
Cornelius ann. II m. III d. X. a cons. Decio IIII et Decio II usque Gallo et Volusianuo. sub episcopatu eius Novatus extra ecclesiam ordinavit Novatianum in urbe Roma et Nicostratum in Africa. hoc facto confessores, qui se separaverunt a Cornelio, cum Maximo presbytero, qui cum Moyse fuit, ad ecclesiam sunt reversi. post hoc Centumcellis expulsi. ibi cum gloria dormitionem accepit.
Lucius ann. II m. VIII d. X. fuit temporibus Galli et Volusiani usque Valeriano III et Gallieno II. hic exul fuit et postea nutu dei incolumis ad ecclesiam reversus est . . . III non. Mar. cons. ss.
Steffanus ann. IIII m. II d. XXI. fuit temporibus Valeriani et Gallieni, a cons. Volusiani et Maximi usque Valeriano III et Gallieno II.
Xystus ann. II m. XI. d. VI. coepit a cons. Maximi et Glabrionis usque Tusco et Basso et passus est VIII id. Aug. . . . . . . a cons. Tusci et Bassi usque in diem XII kal. Aug. Aemiliano et Basso cons.
Dionisius ann. VIII m. II d. IIII. fuit temporibus Gallieni, ex die XI kal. Aug. Aemiliano et Basso cons. usque in diem VII kal. Ian. cons. Claudi et Paterni.
Felix ann. V m. XI d. XXV. fuit temporibus Claudi et Aureliani, a cons. Claudi et Paterni usque in consulatum Aureliano II et Capitolino.
Eutycianus ann. VIII m. XI d. III. fuit temporibus Aureliani, a cons. Aureliano III et Marcellino usque in diem VII idus Dec. Caro II et Carino cons.
Gaius ann. XII m. IIII d. VII. fuit temporibus Cari et Carini, ex die XVI kal. Ian. cons. Carino II et Carino usque in X kal. Mai. Diocletiano VI et Constantio II.
Marcellinus ann. VIII m. III d. XXV. fuit temporibus Diocletiani et Maximiani ex die prid. kal. Iulias a cons. Diocletiano VI et Constantio II usque in consul. Diocletiano VIIII et Maximiano VIII. || quo tempore fuit persecutio et cessavit episcopatum ann. VII m. VI d. XXV.
Marcellus annum unum m. VI d. XX. fuit temporibus || Maxenti, a cons. X et Maximiano usque post consulatum X et septimium.
Eusebius m. IIII d. XVI, a XIIII kal. Maias usque in diem XVI kal. Sept.
Miltiades ann. III m. VI d. VIII, ex die VI nonas Iulias a consulatu Maximiano VIII solo, quod fuit mense Sep. Volusiano et Rufino, usque in III idus Ianuarias Volusiano et Anniano coss.
Silvester ann. XXI m. XI. Fuit temporibus Constantini, a consulatu Volusiano et Anniani [314] ex die prid. kal. Feb. usque in diem kal. Ian. Constancio et Albino coss. [335]
Marcus mens. VIII dies XX. et hic fuit temporibus Constantini, Nepotiano et Facundo coss. [336] ex die XV. kal. Feb. usque in diem non. Octob. coss. ss.
Iulius ann. XV m. I d. XI. fuit temporibus Constantini, a consulatu Feliciani et Titiani [337] ex die VIII id. Feb. in diem pridie idus Apr. Constancio V et Constancio Caes. [352]. hic multas fabricas fecit: basilicam in via Portese miliario III; basilicam in via Flaminia mil. II quae appellatur Valentini; basilicam Iuliam, quae est regione VII iuxta forum divi Traiani; basilicam trans Tiberim regione XIIII iuxta Callistum; basilicam in via Aurelia mil. III ad Callistum.
Liberius fuit temporibus Constanti et Constanti ex die XI kal. Iun. in diem a consulatu Constantio V et Constantio Caes. coss. [352]
QUANDO REINAVA TIBÉRIO CÉSAR, MORREU NOSSO SENHOR JESUS CRISTO, CONSUL DE DOIS GÊMEOS1, NO 8º DIA ANTES DAS CALENDAS DE ABRIL. E DEPOIS DE SUA ASCENSÃO, O ABENÇOADO PEDRO ASSUMIU O EPISCOPADO. A PARTIR DESTE TEMPO POR SUCESSÃO DE ORDENS, QUEM FOI BISPO, QUANTOS ANOS PRESIDIU OU QUEM FOI IMPERADOR.
Pedro 25 anos, 1 mês, 9 dias. Ele esteve nos tempos de Tibério César e Gaio e Tibério Cláudio e Nero, do consulado de Minúcio e Longino [30 d.C.] ao de Nero e Vero [55 d.C.]. No entanto, ele morreu com Paulo no 3º dia antes das calendas de julho, sendo o imperador Nero
Lino 12 anos, 4 meses, 12 dias. Ele esteve no tempo de Nero, do consulado de Saturnino e Cipião [56] ao de Capito e Rufo [67].
Permissão concedida por:
https://www.tertullian.org/